Vestimenta Romana4690
View more presentations from lucerolu
Deus igitur beluam ex Oceano vocat. Belua ad Aethiopiam it et diu incolas devorabat et agros vastabat. Tandem Cepheus Neptunum orat et obsecrat, cui deus respondet, "Si filiam tuam ei dabis, belua abibit nec unquam redibit." Dum rex maestus deos et deas orabat et regina flebat et lacrimabat, belua alios incolas devorabat.
Romani Scipionem iam viginti quinque annos in Hispaniam cum exercitu miserant. Ibi copias Carthaginiensium superavit et Hispaniam in potestatem Romanorum redegit. Tum ad senatum venit. Inquit: "In Hispania Carthaginienses superati sunt, nunc ad Africam redire volo; ibi enim belli finem facere potero".