https://www.youtube.com/user/Iosephus27/playlists?view=50&shelf_id=1&sort=dd
TEXTOS
Andromeda
Andromeda erat
pulchra filia Cassiopeae et Cephei, qui rex et regina Aethiopiae erant.
Cassiopea Andromedam maxime amabat et saepe affirmabat, "Filia mea
pulchrior est quam Nereides." Nereides iratae ad Neptunum, deum Oceani, eunt
et eum orant. "O Neptune, Cassiopea nos contemnit; eam puni!"
Neptunus respondet, "Hoc faciam. Beluam saevam ex Oceano vocabo quae
incolas devorabit et agros Aethiopiae vastabit." Nereides Neptuno gratias agunt,
et abeunt.

Tandem
igitur rex filiam suam in ora ad saxum deligat. Mox Andromeda beluam, quae eam
spectabat, conspicit. Belua adpropinquabat. Forte autem Perseus in ora
ambulabat et caput Medusae portabat. Hoc tollit et beluae monstrat. Statim beluam
in nigrum saxum mutat. Perseus puellam solvet et cum ea ad regiam redit et mox
eam in matrimonium ducit.