TEXTOS


Vamos a traducir un texto sobre el mito de Andrómeda y Perseo. Para informaros sobre él, pulsad aquí.
Andromeda
        Andromeda erat pulchra filia Cassiopeae et Cephei, qui rex et regina Aethiopiae erant. Cassiopea Andromedam maxime amabat et saepe affirmabat, "Filia mea pulchrior est quam Nereides." Nereides iratae ad Neptunum, deum Oceani, eunt et eum orant. "O Neptune, Cassiopea nos contemnit; eam puni!" Neptunus respondet, "Hoc faciam. Beluam saevam ex Oceano vocabo quae incolas devorabit et agros Aethiopiae vastabit." Nereides Neptuno gratias agunt, et abeunt.
        Deus igitur beluam ex Oceano vocat. Belua ad Aethiopiam it et diu incolas devorabat et agros vastabat. Tandem Cepheus Neptunum orat et obsecrat, cui deus respondet, "Si filiam tuam ei dabis, belua abibit nec unquam redibit." Dum rex maestus deos et deas orabat et regina flebat et lacrimabat, belua alios incolas devorabat.
        Tandem igitur rex filiam suam in ora ad saxum deligat. Mox Andromeda beluam, quae eam spectabat, conspicit. Belua adpropinquabat. Forte autem Perseus in ora ambulabat et caput Medusae portabat. Hoc tollit et beluae monstrat. Statim beluam in nigrum saxum mutat. Perseus puellam solvet et cum ea ad regiam redit et mox eam in matrimonium ducit.