TEXTOS


POLYPHEMUS ET GALATEA

Polyphemus erat Cyclops, filius Neptuni, qui olim in insula Sicilia habitabat. Cyclops est monstrum  altissimum et fortissimum, quod vero unum oculum in media fronte habet.
Galatea erat una e Nereidibus, filiabus Nerei, dei marini. Ea, nympharum omnium pulcherrima, cum sororibus Siciliae undas incolebat et ab Acide pastore amabatur.
Quodam die Polyphemus illam, quae flores carpebat in campo, videt. Statim is amorem sentit. Nonnumquam in celsum saxum ascendebat, unde mare prospiciebat et tibiis hoc modo canebat: “O formosa Galatea, candidior quam caseus, suavior quam agnus, dulcior quam uva matura, ego te amo. Cur tu me contemnis? Propter amorem iam per multos dies cibum non sumo. Tibi appropinquare non possum nam semper fugis. Tibi neque capilli neque barba mea placent. Neque tam foedus sum: ego in aqua me video et mihi vultus meus valde placet. Praeterea dives sum et multa possideo. Pro domo antrum aestate frigidum, hieme vero calidum habeo. Veni igitur ad antrum meum! Mihi est enim magna copia lactis et casei, nam multae oves multaeque caprae in meis vallibus errant. Sunt mihi etiam uvae auro similes, nuces atque varia genera malorum, multo dulciora quam mel”.
Quodam vero die per silvas et valles errabat, cum forte Galateam et Acim simul ambulantes videt. Maxima voce clamat Cyclops. Galatea perterrita se in maris aquas mergit. Acis vero fugit. At Polyphemus pastori invidebat et iratus e monte magnum saxum sumit quod in eum proicit. Acis saxo percutitur et humi iacet: e saxo vero ruber cruor effundebatur. At nymphae precibus aqua pro cruore fluere coepit et Acis ipse in flumen vertitur.

Responde latine:
1. Quis est pater Polyphemus?
2. Num galatea Polyphemum amabat?
3. Quem amabat Galatea?
4. Nonne Polyphemus dives est?
5. Ubi habitabat Polyphemus?
6. Quomodo Polyphemus Acim necat?
7. Qualis est Galatea?
8. Estne foedus Polyphemus?
9. Quae possidet Polyphemus? 
10. In quid mutatur Acis?