TEXTOS

Después de la visita al Museo del Prado, en donde pudimos admirar este cuadro sobre el "Juicio de Paris", vamos a traducir un texto fácil en el que se cuenta este mito, ya conocido por todos.

IUDICIUM PARIDIS

Olim dei deaeque ad magnam cenam invitati sunt. Discordia erat sola dea quae non invitata est. Tamen, maxime irata, ad cenam venit et iacit inter deos deasque malum aureum in quo hoc verbum scriptum est: “Pulcherrimae”. Statim erat controversia inter deas Iunonem et Minervam et Venerem. Omnes malum aureum habēre cupiebant. Iuppiter, qui adest, dicit, “In hāc controversiā iudex esse non cupio. In monte Idā, autem, habitat pastor, cuius nomen est Paris. Petite eum; is hoc malum, signum victoriae, deae ‘pulcherrimae’ dare debet. Deae, igitur, in montem Idam conveniunt. Cum eis erat Mercurius, cuius auxilio deae Paridem inveniunt. Mercurius pastori malum aureum monstrat, et dicit, “In hoc malo quod teneo unum verbum scriptum est: ‘Pulcherrimae.’ Magna est controversia inter has deas quibuscum venio. Iuppiter, igitur, te iudicem huius controversiae delegit.” Itaque Paris, graviter agitatus, verba dearum audiebat. Primum Iuno dicit, “Da mihi malum aureum, Paris. Regina deorum sum; divitias potentiamque tibi dare possum.” Deinde Minerva iudici dicit, “Da mihi malum aureum. Dea sapientiae sum; magnam sapientiam et consilia bona tibi dare possum.” Denique Venus pulchra pro iudice stetit. “Finem huius controversiae facile facere possum,” dixit. “Da mihi malum aureum. Dea amoris sum; pulcherrimam feminam quae in orbe terrarum vivit coniugem tibi dare possum!” Paris, autem, iudicium facile non facit. Divitiae, potentia, sapientia—omnes iuveni gratae erant. Tamen coniugem pulcherrimam promissam a Venere maxime cupiebat. Itaque deae amoris malum dat.