TEXTOS

Como sabéis, la ocupación favorita de la diosa Diana era la caza. Además le gustaba bañarse desnuda en los manantiales, acompañada por ninfas de los bosques, todas a su servicio. Pero si alguien se atrevía a contemplarla, recibía un castigo enorme. ¡Bonita era! Eso le sucedió a Acteón.

ACTAEONMITO DE ACTEÓN

In Boeotia, inter duos clivos, vallis umbrosa erat sacra Dianae et densa arboribus. In extrema parte huius vallis antrum erat, a dextra eius aqua e fonte desiliebat. Hic Diana meridie venando fessa cum virginibus sedere solebat.

Olim dum dea se reficit nec pharetram nec arcum tenet, iuvenem conspicit qui cum canibus adpropinquabat. Hic Actaeon, validus venator, erat qui feras canibus agitabat et eos refrigerare volebat. Simulac deam conspicit stupefactus constitit et pulchritudinem eius spectat. Diana autem irata erat  quod nolit mortalem se videre; itaque virginibus clamat, "Hunc iuvenem punire debeo," et caput eius aqua e fonte spargit.

Statim cornua e capite crescunt, aures longae faciuntur, in formam crurum bracchia mutantur, et totum corpus vellus maculosum habet. Non iuvenis, sed cervus erat. Dicere nihil poterat, mentem autem dea non adimit. 

"Quid faciam?" sibi dicit. "Lateo-ne sub umbrosis arboribus an domum redeo?" Dum autem cogitat, canes eum vident et eum cervum putant. Actaeon periculum cognoscit et cito fugit, canes autem celeres et acres erant et eum agitant. Per rupes, per scopulos currunt. Puer clamare volebat, "Ego Actaeon, dominus vester, sum." Sed nullam vocem habet. Tandem canes ad eum perveniunt. Primus canis eum ferociter vulnerat. Alii succedunt et eum dentibus mordent. Ille gemit nec sonum hominis edit, et brevi mortuus iacet. 

Deinde canes cervum mortuum spectant oculisque magistrum quaerunt. Tandem quod dominus non advenit, cervum quem magistrum esse non intellegunt, lacerant.